Latin
CAPUT DECIMUM
Jacques Rohault, Physica 71
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hos musculos numerandum praecipuè Cor artificiosissimum, è septem musculis conflatum, quorum contractio &extensio systolen atque dirstolen causatur: horum tendines juncti ad basin ejus deveniunt, ut partim fibris suis auriculas contrahant, &dilatent, partim verò valvulas aperiant &claudant partim conum basi adducant, sanguinemque in arterias pellant. Dorsi musculi utrinque sunt quatuor: Quadratus, longissimus, sacer &semispinatus. Hûc refertur Diaphragma, in centro nerveum, pericardio conexum, costarum extremitati adhaerens ac respirationi inserviens. Abdominis musculi sunt decem: Obliquè descendentes &ascendentes Transversales Recti &Pyramidales. Musculi partium abdomini inclusarum sunt, Testium, Vesicae, Ani &Penis Artuum musculi sunt scapulae, humeri, cubiti &manûs extremae. 17. Pedis musculi sunt vel femoris, vel tibiae, vel pedis parvi vel digitorum.