Latin
CAPUT DUODECIMUM
Jacques Rohault, Physica 75
Unproofread scanNot analysed yet
Renes succenturiati sunt corpora glandulosa humorem ex massa sanguinem perproprios ductus filtrantia &deducentia, ut serum meliùs ad renes praecipitetur. Ren est infimi ventris viscus, quod sanguinem serosum per emulgentes recipit, &per carunculas papillares secernit, atque per tubulos in pelvim trajicit, &ex hac, continuatis ureteribus in vesicam deponit, reliquum verò sanguinem à sero superfluo per emulgentes venas cavae iterum reducit, ut sanguinis cursus ritè peragatur. Ureteres sunt infundibuli productiones laterales, membra nosae, canales teretes, figurâ ad arteriarum similitudinem accedenres, suprà musculos psoas descendentes; vesicae flexû inter membranas geminas obliquo, circa cervicis posteriora implantati, serum advesicam deducentes. Vesica urinaria est pars organica in hypogastrio sita, fundo suo serum ab ureteribus transmissum, s. urinam ad tempus continens, &tandem salsum, vel quantitate vel qualitate molestum per cervicem excernens. VisceraGenerationis sunt ea, quae ad seminis productionem, ejusdem in sinum naturae effusionem, ovique receptionem &vegetationem faciunt. Alia Virorum sunt, alia Mulierum.