Latin
CAPUT DUODECIMUM
Jacques Rohault, Physica 76
Unproofread scanNot analysed yet
Virorum Organa sunt: Vasa praeparantia, spermatica Pampini formia, Epididymides, Testes, Parastatae variciformes, Vasa asservantia, deferentia, &semen ejaculantia cum pene. Spermatica vasa sunt quatuor: duae venae, &totidem arteriae. Vena dextra è cavae trunco oritur, sinistra verò ex emulgente lateris ejusdem, arteriarum utraque ab aortae trunco. Vasa pampiniformia dicuntur implicationes venae &arteriae antequam ad testes accedant. Testes sunt officina seminis primaria, corpora glandulosa, ovorum specie sub inguinibus in scroto pendentia, quae sanguinem mutant, &per subtilissimos maeandros capillorum instar confertim agglomeratos Epididymibus tradunt.