Latin
CAPUT DUODECIMUM
Jacques Rohault, Physica 77
Unproofread scanNot analysed yet
28. Parastatae sunt corpora illa glandulosa, quae testibus incumbunt, &cum deferentibus vasis, ac testibus ipsis continuantur, albida, duriuscula, inque filamenta longa resolubilia. Vesiculae seminariae, s. asservantia vasa oblongae sunt, prostatis vicinae, &cavernosae, ut loculis semen asservent, quod ex iis voluptuario saltu per venerem exundat. Prostatae sunt duae glandulae globosae, cis vesiculas seminarias sitae &collo vesicae postica parte fortiter annexae, quae humorem viscidum parant, &pluribus poris musculorum ope in urethram ejaculantur. Semen virile est subtilissimus seri flos, spirituosus, fracidioris, &salinae prosapiae, à toto deciduus, &in testibus usque ad generationem asservatus. Vid. pag. 9. paragr. 12. Penis est pars tendinosa &fistulosa, oblonga &pendula, urinae emissioni, &seminis in uterum ejaculationi dicata, in glandem &corpus divisa. Mulierum Organa sunt: Spermatica vasa, Testiculi, s. ovaria, Uterus &Orificium externum. Spermatica vasa foeminis similiter ac Viris sunt venae duae, &duae arteriae, usque ad ovaria productae, ibique in plures ramos divisae, etiam ad uterum, ejusque collum distriburae. Testes, s. Ovaria sunt partes fibrosae, &carnosae, è multis vesiculis s.