Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 80
Unproofread scanNot analysed yet
Harum vices Branchiae in piscibus supplent, ope quarum vicissim aereas particulas accipiunt, pro sanguinis vivificatione, seu jugi motûs continuatione, adeò quidem, ut quae ἄναιμα sunt, &cruore rutilo destituuntur, partibus tamen pneumonicis prorsùs non sint orbatae, ceu in cochleis &limacibus vidimus. Aspera arteria est tubus ferè cartilagineus, ad aerem ducendum, reducendumque &formandam vocem fabrefactus. Thymus est glandula conglomerata in supremo thorace sita, divisiones vasorum sustinens, in Trachaeam vel etiam Pericardium, vicinasque partes humorem quendam deferens. CAPBIT