Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 81
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DECIMUM QUARTUM. Partibus supremi ventriis. 1. CAput est suma corporis nostri pars cervicesuffulta, in qua cerebrum cum nervorum initiis reconditum est. In eo considerantur oculi, palpebrae, aures lingua, nasus, ipsumque cerebrum cum nervis. Oculi sunt organum visus tenerrimum, musculis, tunicis, ac humoribus constans. 4. Tunicae oculorum sunt vel communes vel propriae: Communes sunt, adnata &innominata: Propriae: Cornea, uvea, retina, crystallina &vitrea. 5. Humores oculi tres sunt: aqueus, vitreus &crystallinus. 6. Caruncula lachrymalis in cantho interno posita est spongiosa, foramen in osse narium aperiens; per quod humiditas in na sum destillat. 7. Palpebrae sunt oculorum integumenta, in utroque oculo binae, superior &inferior, harum extremitates cingunt pili, quos cilia nuncupamus. Palpebrae apertae efformant angulos duos, quorum alter versus tempora minor, canthus externus: alter propè nares major, canthus internus dicitur. 9. Aures sunt partes excavatae, ex cartilagine &cute formatae, ut Auditûs sint Organa. Quae in aure exteriore videntur protuberantiae à figura denominantur: Helix, Anthelix; Tragus, Antitragus.