Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 84
Unproofread scanNot analysed yet
tria paria innominata sunt. A spinali Medulla triginta nervorum paria proveniunt, quorum septem sunt cervicis, duodecim dorsi, quinque lumborum, &sex sacri ossis. Spiritus est corpus vivum, subtilissimum. tenuissimum, calidum &mobile, à subtilissima &maximè sincera sanguinis parte genitum, corpus calefaciens, sensum &motum causans. Spiritus est vel insitus vel influens. Insitus est, qui per traducem propagatur &singulis partibus à primo ortu inditus est. Influens est chylus nutritius, in venas axillares means, quem spiritum naturalem appellare non vereor, quia sanguinem spirituosum reddit, floridumque &dulcedine quadam perfundit. 28, Vitalis spiritus est sanguis aëre plenus, generatur ex subtilioribus, tenuissimis &aëreis seri &sanguinis particulis in ipso corde, ejus imprimis sinistro ventriculo. Vide Zoologiae Cap. I. parag. 38. Spiritus animales ex vitalibus attemperatis &alkoholisatis fiunt in toto cerebro, &per nervos distribuuntur. 30. Calidum innatum idem est quod spiritus vitalis, animae suppositum &actionum omnium primum &immediatum organum. Spiritus animales sunt sensus ac motus artifices.