Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 86
Unproofread scanNot analysed yet
Tactus est sensus externus maximè communis &necessarius, quo animal membranarum beneficio qualitates tactiles percipit. Sensus interni tres sunt: Sensus communis, phantasia &memoria. Sensus comunis est sensus internus per quem omnia sensuum externorum objecta in cerebri medio, tanquam comuni omnium impressionum centro attinguntur &uniuntur, dicitur in homine judicium. Phantasia est sensus internus per quem sensuum externorum objecta, etiam absentia, ex olim facto impressionis vestigio praesentia quasi sistuntur, dicitur aliâs imaginatio, de qua vid. Cap: Il. Phys. Gener. 42. Memoria à phantasia non aliter differt quàm quòd haec ex vestigiis cerebro firmiùs impressis, quae olim phantasiae fuerunt objecta, denuo praesentia sistat. 43. Memoria à Reminiscentia in eo differt, quòd illa sit continuata conservatio speciei. Haec verò oblivionem praemittat, &ex aliarum rerum memoria servatarum ad eam speciem quae periit, fiat recursus. 45. Affectiones sensuum sunt somnus &vigilia: Somnus est sensuum quaedam ligatio, plurimùm ex defectu spirituum originem trahens: unde; quae spirituum copiam minuunt, vel motum eorum retardant, somnum conciliant. Vigilia est liberum sensuum quà externorum, quà internorum exercitium à nonimpedito spirituum in organa influxu dependens.