Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 87
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quae spiritus animales augent, &fortiùs agitant, vigilias inducunt. Somnus ab in somniis in eo differt, quod insomnium sit quaedam in somno diversorum objectorum facta repraesentatio. Varietas insomniorum oritur à diversitate 1. vestigiorum cerebro impressorum 2. Temperamenti ciborum &potûs, quibus spiritus aliter figurantur, moventur. 3. Consuetudinis, quae nec in somno expelli potest, sed vestigia sui caeca relinquit. Spiritus animales motum quoque causantur respectu nervorum, &imprimis musculorum, siquidem utrique hi nisi spiritus animales rectè influant motum praestare nesciunt. Motus animales, quo ossa, carnes alium atque alium positum acquirunt, est quadruplex: Contractio: Extensio, Translatio Capat &motus tonicus.