Latin
CAPUT DECIMUM QUINTUM
Jacques Rohault, Physica 89
Unproofread scanNot analysed yet
Mens finita in homine corpori certo quodam foedere in Conditoris Opt: Max: beneplacito fundato juncta est, quô hanc partibus dixiclegem, ut mens corpore decenter utatur, corpus contrà membrorum ac spirituum suorum motu varias cogitandi occasiones animo objiciat, quas evitare stante hoc foedere non potest. Tamdiu autem stat hoc foedus, quamdiu corpus commodum mentis domicilium. &idoneum illius in praecipuis quibusdam functionibus homine dignis esse potest organum. Hisce in corpore cessantibus solvitur foedus, non mentis, sed corporis culpâ, sicque homo moritur. Ex foedere tali in homine proveniunt affectiones &operationes longè excellentiores quàm in Brutis, quia mens in homine ad motus organorum attendit, déque iis judicat. 7. Ibi autem mens omnia sentit, ubi omnes in corpore humano excitati motus coeunt, quod cùm in cerebri fiat meditullio, in quo omnium nervorum concursus est, mens ibi tanquam in Acropoli residens quae in corpore accidunt observat. Vocatur Glandula Pinealis. 8. Principales animae operationes rationales intrinsecae duae sunt: Intellectus &volunras. Extrinsecae seu instrumentales: Risus &sermo. 9.