Latin
CAPUT DECIMUM QUINTUM
Jacques Rohault, Physica 88
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DECIMUM QUINTUM. Animae hominis rationali. 1. ANnima humana est substantia cogitans finita, corpori organico mutuo quasi foedere juncta; in eo à corpore differens, quod hoc extensum &divisibile sit, illa non item. In Brutis praeter corpus ex vario organorum majorum &minorum, internorum &externorum apparatu constans, spiritumque materialem, vitalem scil: &animalem, totos infusum per artus, nulla alia substantia datur. 3. Substantia cogitans vocatur, quia actus illius vitalis &essentialis, adeoque ab ea inseparabilis est cogitare h. e. intelligere velle &ratiocinari: Finita autem dicitur, quia licet semper cogitet, non tamen de omnibus cogitat, nec de quibus cogitat ea statim penetrat, multa quinetiam vult, quae non assequitur, quae omnia imperfectionis sunt argumenta, à quibus mens infinita, quae Deus Opt: Max: est, libera planè est. 4.