Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 91
Unproofread scanNot analysed yet
SPECIALIS PHYSICAE, Pars Quarta. Seu Zoologia. CAPUT PRIMUM. Brutis in Genere, eorumque differentiis. 1. pRutum est animal irrationale. 2. Partes ejus essentiales sunt, anima sensitiva &corpus organicum. 3. Anima Brutorum, s. sensitiva est modificatio organorum per spiritum vitalem &animalem facta, quà objecta certò modo cognoscunt, salutaria appetunt, locô moventur, &ad feritatem ducuntur. 4. Corpus Brutorum est materia eleganter &artificiosè advarias actiones edendas constructa. 5. Non differunt aliter ab invicem nisi quòd brutorum organa regantur sensibus &animâ materiali, hominis verò animâ rationali, quae in spiritus animales potestatem habet.