Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 92
Unproofread scanNot analysed yet
Brutorum species sunt quinque: Gressilia, Volatilia, Natatilia, Reptilia &Insecta. Gressilia sunt bruta quadrupeda, caput, collum, dorsum, ventrem, &pedes quatuor habentia. Cornua infrontibus quadrupedum ossea sunt munimenta ab humido seminalis ovuli &sanguinis glutinoso, sale volatili abundante &calore siccata, ac arefacta, ad extimas frontis partes demissa. Ungues &ungulae animalium ex materia quadam abundante, sale suo impraegnata, à calore ad primaevum Dei ordinantis imperium in extremis digitis ad tutelem &comodum incessum effictae sunt. CAPUT SECUNDUM. Quadrupedibus praecipuis saltem inspecie. Eo ferarum est princeps, armis hirtis generosus, naturam felinam habens, &formidulosè rugiens. Praedâ aliorum animalium, cervis, ursis, hystricibus, taurisque sustentatur. In Africa &India reperitur, atque ad nos inspectaculum ducitur. Ejus sanguis phantasmata in somno, &cor comestum quartanam curat. Elephas est quadrupes barriens, robustum, maximum, horridum ac docile, duos dentepraelongos eburneos habens, pabulum vero proboscide quaerens. Herbam &foenum manducat, neque er raptu vivit; In Africa &india reperitur, &hinc in Europam deducitur: Estque palustris, montanus &campestris. Ebur s. dentes acida praecipitandi vi pollent.