Latin
PROPOSITIO IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 12
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque in computandis sortibus solummodò futurorum lusuum, nulla praeteritorum habenda est ratio; cùm pro unoquoque sequentium lusuum nulla major sit probabilitas, ut fortuna iisdem favere pergat, quibus favit anteà, quàm iis qui omnium fuêre infortunatissimi: quod observandum contra ridiculam plurimorum opinionem, qui fortunam ut nescio quem habitum considerant, qui aliquandiu in homine permaneat, eique jus quasi tribuat sperandi in posterum similem fortunam. JPer lit. a non solùm cum Auctore Id quod vocetur a. intelligere possumus depositam pecuniam, quae inter collusores pro ratione sortium distribui potest; sed etiam in genere omne illud, quòd licèt indivisum est in se, concipi tamen potest ut divisibile pro numero casuum, quibus acquiri vel amitti, effici vel non effici potest, ut in ultimâ libri parte fusiùs ostendetur: putà, praemium quodcunque, laureola, victoria, status vel conditio personae aut rei, munus quoddam publicum, opus quodcunque susceptum, vita vel mors, &c. Ita si duobus maleficis ex speciali gratiâ Principis aequâ sorte de vitâ decertandum sit, utervis eorum habere censebitur per I. Prop. 1/2 vitae &1/ mortis, sic ut ejusmodi homo etiam in proprio sensu semi-vivus vel semi-mortuus nuncupari possit. Et relinquitur alteri meo collusori 3 a.) . Hoc est, residuum totius depositi a; quia scil. finito certamine ambo simul infallibiliter habituri sumus integrum a: at si fieri quodam casu possit, ut ambo ludentes impetrent plus minúsve integro a, evidens est, quòd tunc unius expectatio alterius expectationem nequeat complere ad a. Ex. gr. Si duo laqueo digni ludere cogantur tesserâ eâ lege, ut qui pauciora puncta jecerit suspendatur, altero manente vivo; si verò eundem jaciant punctorum numerum, ut ambo vitâ donentur; reperitur pro unius expectatione, ut suo loco patebit, ga seu 7/7', vitae; unde tamen non sequitur alterius expectationem fore tantùm vitae: cùm enim hîc sortes manifestè sint aequales, expectabit &iste 3 vitae, proinde uterque simul vitae, hoc est, plus integrâ vitâ; quod inde sit, quia nullus quidem casus est, quo non finitâ aleâ unus minimùm superstes maneat, possunt tamen nonnullis casibus ambo vivi superesse.