Latin
PROPOSITIO IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 13
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe hâc D Quae ipsius portio statim ab initio &c.) ratione: Si collusor meus proximum ludum vincat, aequata erit utriusque sors, proinde cedet cuique Za: sin ego vincam, obtinebit ille nihil. Cùm igitur pari facilitate obtinere possit Za vel nihil, expectatio ejus per Coroll. 1. Prop. III. dicenda est /24. Ac proinde semper tria contra unum &c.] Ostendendum, quòd is qui tres habet casûs ad vincendum, &unum ad perdendum, seu qui tres quartas partes depositi expectat, tria possit deponere contra unum. Hunc in finem solummodò supponi debet, eum trium collusorum vicem sustinere. Etenim si sint 4 collusores, qui aequâ sorte ludant, &quorum singuli deponant 1, expectabit unusquisque id ipsum quod deposuit, hoc est, 4ram partem totius depositi, per Cor. 2. Prop. III. adeoque terni eorum quivis tres quartas partes depositi, &quartus non nisi 1/2. Sed quia illi tres quoque tria deposuerunt, cùm quartus tantùm deposuerit unum, patet omnino justum esse, ut is, qui cupit in sortem trium succedere, hoc est, triplò plus expectare alio, triplò quoque plus deponat. Aliter ita: Qui tres habet casûs ad vincendum, &unicum ad perdendum, is toties ter vincere potest, quoties alter semel tantùm; proinde si lusus justus esse debet, oportet ut tribus ille vicibus tantundem lucri reportet, quantum alter unicâ vice; quod fieri nequit, nisi tria deponat contra unum. Et sic in genere ostendetur, quòd quantò quis altero potiorem ad vincendum expectationem habet, tantò etiam plus eum deponere justum sit, si aequâ sorte contendere, velint.