Latin
PROPOSITIO V
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 14
Unproofread scanNot analysed yet
Et relinquitur 1/2 a collusori meo; ita ut mea sors ad sortem illius se habeat, sicut 7 ad 1. Quemadmodùm autem ad hunc calculum requisitus est praecedens, ita rursus hicce inservit sequenti: nimirum, si ponamus mihi unum ludum deficere &collusori meo 40r lusûs. Et invenitur eodem modo, mihi deberi 1/ istius quod depositum est, &ipsi 18. Annotat. Ex progressione harum fractionum, 1/a, Ja, Ha, quae per praeced. &hanc Propositionem inventae sunt, porrò infertur, si collusori meo deficiant ludi 5, fore sortem meam 1a: si sex, 31 4. si septem, Hga; &in genere, si mihi deficiat unus lusus &collusori meo ludi quotcunque, meam sortem fore ad sortem illius in eâ ratione, quam habet, demtâ unitate, productum binarii toties positi &multiplicati in se, quoties indicat numerus lusuum alteri deficientium, ad unitatem. PROPOSITIO VI. Onamus mihi deficere duos lusûs &collusori meo tres lusûs. Fiet itaque primo lusu; vel ut mihi unus lusus deficiat &ipsi tres (unde mihi per praecedentem Propositionem obtinget /a); vel ut cuique nostrûm adhuc duo lusûs deficiant, unde mihi debebitur /2a, quandoquidem sic utrique aequa sors futura est. Est mihi autem aequalis facilitas ad primum ludum vincendum aut perdendum; ita ut mihi aequa sit expectatio ad obtinendum /a aut Ja, id quod mihi valet 1 a, per imam Propositionem. Et debentur mihi F1 partes ejus quod depositum est, &collusori meo 5 partes.