Latin
PROPOSITIO VII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 15
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VII. DOnamus mihi deficere duos lusûs &collusori meo quatuor. Fiet itaque, ut, si primum ludum vincam, unum ludum vincere debeam &alter quatuor; vel, si eundem perdam, duos &alter tres. Ita ut aequa mihi sors obtingat ad HZ a aut Ha, id quod tantum valet ac ga, per imam Propositionem. Unde patet, eum F meliorem habere sortem, qui duos lusûs vincere debet dum alter quatuor, quàm eum, qui unum dum alter duos. In hoc enim posteriori casu, nimirum ipsius 1 ad 2, portio mea, per 4tam Propositionem, est 1/2a, quae minor est quàm 1/ a. Annotat. Unde patet eum meliorem &c. Sic adhuc meliorem I sortem habet, qui tres lusûs vincere debet, dum alter sex; reperitur enim ejus portio a, major quàm 1/4. Ita etiam, qui unum ludum vincere suscipit dum alius quatuor, non parem subit fortunam cum illo, qui duos vincere debet dum alter octo; sed cum illo, qui duos vincere tenetur dum alter sex: quanquam nemo fortassis est, qui sibi non persuaderet, eandem inter sortes rationem obtinere debere, ubi numeri lusuum utrobique deficientium eandem quoque inter se rationem servant; nisi nos calculus aliud docuisset. Quo ipso proin monemur, ut cauti simus in judicando, nec ratiocinia nostra super quâcunque statim analogiâ in rebus deprehensâ fundare suescamus; quod ipsum tamen etiam ab iis, qui vel maximè sapere videntur, nimis frequenter fieri solet. Coeterùm lubet hîc Tabulam adjicere pro duobus collusoribus, qualem infra in Propos. IX, pro tribus subjungit Auctor: Tabu