Latin
PROBLEMA II
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 140
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA II. Coeteris positis, ut prius, si aleae Brabeuta omni jure in praemium se abdicare volens, jubeat reliquos tripartiri praemium inter se, si nullus eorum album calculum elegerit: Quaeruntur tum eorum sortes? Quia sic omne jus praemii in solidum transit in tres reliquos, perspicuum est, uniuscujusque expectationem meliorari 1/1/, hoc est, triente ejus. quod juxta praeced. hypoth. soli Brabeutae convenisset. Quocirca addito /seorsim ad 1/2, 1/2, &1/, habetur exgectatio primi 1/2, secundi 12α/, &tertii 12. PROBLEMA III. Sex, A, B, C, D, E, F, jussu Principis, qui postremis magis favet quam primis, aleâ periclitantur: primi duo A& B seorsim sortiri incipient; uter eorum vicerit, sortietur cum tertio C, uter horum superior evaserit, certabit cum D; &sic porro usque ad ultimum F; praemiumque reportabit, qui post ultimum congressum victor supererit. Supponitur autem, binos quoscunque aequâ sorte inter se certare, hoc est, neutrum altero potiorem ad vincendum expectationem habere. Quaeruntur ipsorum sortes?