Latin
PROBLEMA II
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 141
Unproofread scanNot analysed yet
Primus A praemio potiri nequit, nisi omnium reliquorum quinque victor evadat, hoc est, nisi quinquies continuò vincat; uti &secundus B: sed nec tertius C palmam reportabit, nisi alterutium praecedentium A &B, &omnes tres sequentes superet, hoc est, nisi quater continuò vincat, nec 4tus D, nisi cum uno trium praecedentium ambos sequentes, hoc est. nisi ter continuò vincat, &similiter de reliquis. Unde constat, Problema hoc pro casu speciali habendum esse ejus, quo quaeruntur expectationes collusorum, qui aliquot sortitionibus quidpiam aliquoties praestare suscipiunt; cujus solutionem ad Propos. XII part. 1. pag. 38. tradidi, Tabellâ in eum usum supputatâ, juxta quam primi vel secundi sors erit 13, tertii quarti 1/2, quinti Z, &sexti 2, hoc est, (quia a ad b habet rationem duplam ob aequalem in quâvis sortitione numerum casuum ad vincendum &perdendum) sors primi vel secundi 13, tertii 1 1/2, quarti 1/2, quinti 1/2, &sexti! . Unde patet, exceptis duobus primis, qui aequali expectatione gaudent, quemlibet reliquorum proximè praecedenti duplo potiorem sortem nancisci; omnium verò expectationes exhaurire integrum praemium.