Latin
PROBLEMA
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 144-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA A certat cum B, quòd ipse ex 40 chartis lusoriis, id est, io cujusque speciei, 4 chartas extracturus sit, ita ut ex unaquaque specie habeat unam. Quaeritur ratio sortium? Problematis hujus in Appendice Problematum Hugenianorum ordine tertii solutionem jam parte primâ exhibuimus: nunc ostendemus, quo pacto idem aliter, in auxilium vocatâ Combinationum doctrinâ confici possit. Hunc in finem quaeratur, quoties ex 40 chartis lusoriis quaternae possint accipi, hoc est, quaeratur numerus quaternionum in rebus 40. Inveniuntur autem per Cap. IV. part. 2. quaterniones isti 00 91390, habendi pro totidem aleae casibus, qui oint“ F. F. g. mnes aequè facile evenire possunt. At horum casuum sunt 10000. qui Problematis conditionem implent, faciuntque ut ex unaquaque chartarum specie habeatur una, quod sic ostendi potest: Pono pro 4 speciebus chartarum 4 tesseras, &pro 10 chartis cujusque speciei decem facies seu hedras in quaque tessera: sic totidem erunt diversi jactus in his tesseris, quot chartarum sunt quaterniones praescriptam conditionem adimplentes; sicut enim ad hanc implendam ex quavis specie necessariò una requiritur charta &non nisi una, ita in quovis tesserarum jactu singulae tesserae necessariò unam &non nisi unam faciem supernè ostentant. Sed ex iis quae Hugenius ad Prop. X. part. 1. praefatur, colligi potest, quòd in 4 ejusmodi tesseris reperientur jactus 10. 10. 10. 10.