Latin
PROBLEMA
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 145
Unproofread scanNot analysed yet
90 10000; cùm ergò totidem sint chartarum electiones ipsi A faventes, caeteraeque 81390 contra certanti prosint, sequitur sortem A ad sortem B esse PROBLEMA VI. Assumtis 12 calculis, 4 albis &S nigris, certat A cum B, quòd velatis oculis 7 calculos ex iis exempturus sit, inter quos tres albi erunt. Quaeritur ratio sortis ipsius A ad sortem ipsius B? Problema hoc, quod in Appendice Problematum Hugenianorum est ordine quartum, in hanc Partem rejicere coacti fuimus, propterea quòd ejus solutio aliter quàm combinationum ope, quarum Doctrina secundâ demum Parte tradenda erat, difficulter investigari potuisset. Constat primò, tot esse in universum aleae propositae casus, quoties ex 12 calculis septeni possunt eligi, nempe 00792, per Cap. IV. part. 2. Deinde considerandum est, si quis quaerat, quot horum casuum ipsi A faveant vel adversentur, hoc tantundem esse, acsi quaerat, in quot septenariis ex designatis quatuor calculis tres qualescunque excluso quarto reperiantur; cujus Problematis solutionem sub finem dicti capitis ante appendicem hâc generali formâ expressimus n–m–m significante literâ n numerum rerum combinandarum, cexponentem combinationis, m numerum rerum designatarum, b illarum ex designatis quae combinationes optatas junctim ingredi debent: quare si interpreterisn per 12, c per 7, m per 4, &b per 3, habebis E 4.