Latin
PROBLEMA
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 146
Unproofread scanNot analysed yet
70 0O 280, numerum omnium septenariorum, quos singulos tres albi calculi excluso quarto ingrediuntur. Tot ergò casibus vincet A, reliquis 512 ipsi B profuturis, adeò ut sors illius sit ad sortem hujus, ut 280 ad 512, sive ut 35 ad 64; intellige si praecisè tres albos calculos nec plures nec pauciores eximere susceperit. Nam si tres albi eximendi de tribus ad minimum intelligantur, ita ut sensus Problematis sit, etiam tum lucraturum ipsum A, si plures tribus, h. e. omnes 4 albos elegerit, tum perspicuum est, numerum casuum quibus vincit A augendum esse toto illo electionum numero, quas omnes 4 albi calculi ingrediuntur; qui numerus per eandem regulam, positis tantùm m &b aequalibus seu verso valore ipsius b in 4. 8. 7. 6 00 56, cui additus praecedens 280 efficit 336, nuinvenitur, –merum electionum ipsi A faventium; &relinquuntur ipsi B duntaxat 456, sic ut eo casu sortes ipsorum sint ut 336 &456, seu ut 14