Latin
PROBLEMA VII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 149
Unproofread scanNot analysed yet
eorum aequalis numero quaternionum in rebus 12 DT 2. 3. 4 495: quanquam enim singuli horum casuum ingentem numerum aliorum casuum secundariorum sub se comprehendunt: (eorum scil. qui ex solâ transpositione 4 foliorum signatorum inter se, &8 nonsignatorum inter se resultant) attamen hi casus secundarii magno compendio insuper haberi possunt, quòd tum ipsi aequè sunt proclives, tum idem ipsorum numerus (ob constantem foliorum 4 signatorum &8 non-signatorum numerum) uni primario respondet: cui40320 00 967680 secundarii, per Cap. I. part. 2. Et verò aequalis numerus casuum secundariorum aequè proclivium casum aequè proclivem primarium efficit, per Cor. 2. Prop. 3. part. 1. Quibus ita ostensis, si sortes collusorum desideres, necesse tantùm habes addere in unam summam numeros casuum, locis illis respondentes, in quae quisque collusor incidit. Atque sic reperitur numerus casuum ipsi A faventium 1654/ 564–1000231, ipsi B tium fit. ut 231, 159, 105, sive ut 77, 53, 35. Notandum hoc Problema reâpse idem esse cum secundo Appendicis Hugenianae part. 1. nomine tantùm calculorum in folia lusoria mutato: cujus proinde solutio quo pacto aliter quàm ibi haberi, &ex combinationum consideratione elici possit, nunc ostendimus. Paulò intricatius est hoc, quod sequitur.