Latin
PROBLEMA IX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 150
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA IX. Caeteris positis, ut antea, si Collusores ita paciscantur inter se, ut vincat ille qui plures imagines traxerit; si vero duo pluresve aequalem acceperint imaginum numerum, aequaliter quoque depositum inter se partiantur reliquis, quibus minor earum contigit numerus, nihil habentibus. Quaeritur tum ratio sortium? Si numerus collusorum est pars aliquota numeri chartarum, non opus est speciali determinatione casuum: sed absque omni calculo constare potest, quantuscunque sit uterque &qualiscunque etiam imaginum numerus existat, sortes omnium collusorum inter se aequales esse debere; cùm enim iis omnibus aequè multa folia in partem cadant, &signatorum quodlibet ad quemlibet locum indifferenter se habeat, nulla ratio est, cur in aequali foliorum, numero hic potiùs quàm ille majorem minoremve signatorum numerum expectet. At si numerus chartarum numeri collusorum non sit exactè multiplex, aut etiam aliàs non aequè multa folia omnibus extrahenda concedantur, (quae sive alternatim sive continuò extra hanc, perinde, cum circumstantia ordinis in extrahendo hîc nihil mutet) tum sortes eorum itidem sunt inaequales, eoque difficiliùs reperiuntur, quo major tum collusorum tum signatorum foliorum numerus existit. Observo tamen, quòd si duo tantùm signata adsint, collusores verò quotcunque, sortes istae semper sunt futurae ut ipsi numeri foliorum, quae quisque extrahet; prorsus ut supra Probl. VII. in hypothesi unius folii sign. Ponatur enim numerus chartarum a, è quibus uni collusorum cedant b, alii c, tertio d chartae, &consideretur, quòd in chartis b, quas primus obtinet, signatarum vel altera, vel utraque, vel neutra reperiri possit. Si altera tantùm adsit, illa vel primum vel secundum vel tertium &c. locum in istis b chartis occupabit, intereà dum altera quoque promiscuè unumquemvis reliquorum a–b locorum occupare potest; quod proin b. 2–b 00 ab-bb diversos casus suppeditat.