Latin
PROBLEMA IX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 152
Unproofread scanNot analysed yet
ad jactus punctorum in tesseris investigandos usi fuimus, nisi quòd hîc ipsam quoque cyphram partibus accenseamus; cùm utique fieri possit, ut unus alterve collusorum nullum ex foliis signatis consequatur): deinde ut supputetur, quot casus singulis istis variationibus respondeant; quorum numerus initur sumendo productum continuum combinationum ex rebus tot, quot quisque chartas accipit, secundùm numerum signatarum iis permistarum ceu exponentem; veluti si ex chartis 40, quarum 10 sunt signatae, unus collusorum eximere debeat 16, alius 10, tertius 8, &quartus 6; quaeraturque quot casibus contingere possit, ut simul inter chartas primi reperiantur signatae 4, secundi 3, tertii 3, &quarti o; multiplico numerum quaternionum in rebus 16, ternionum in 10, ternionum in ICIN 8, &nullionum in 6, in se invicem, &productum. tisfaciet; uti ex supra ostensis colligere facile est. Quoniam autem in integri Problematis enodatione calculo nonnunquam contractiore uti licet, non abs re erit, rem totam speciali aliquo exemplo declarare: Sunto chartae 20 (quarum 10 signatae) alternatim distribuendae inter collusores tres A, B, C, sic ut primus consequatur chartas 7, alter 7, &tertius tantùm 6; quaeranturque eorum expectationes. Liquet primò, fieri posse, ut in 7 chartis primi collusoris vel nulla, vel una, vel duae, 3, 4. 5, 6, vel denique 7 siignatae reperiantur; &si tantùm una vel 2 vel 3 signatae adsint, eum infallibiliter perditurum; quandoquidem reliquorum alteruter necessariò plures tribus acquiret, &sic ex pacto vincet: quare numerum horum casuum inire supersedeo, &statim suppono, ipsi A 4 signatas obtingere; quo pacto uni reliquorum cedere possunt vel sex signatae reliquae, vel 5, vel pauciores: sed quoniam quatenus ei 5 vel 6 cedunt, eatenus perdere facient collusorem A; idcirco &hos casus ceu inutiles praetereo, &mox transeo ad signatas 4 &3, tribuendo ipsi B4 &C2, vel B2 &C 4, vel denique utrique 3. (quarum hypothesium duae priores collusorem A ex semisse, tertia ex asse depositi possessorem reddunt) atque per doctrinam praeced. reperio, casus esse 18375 qui collusoribus A, B, C, signatas 4.