Latin
PROBLEMA IX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 153
Unproofread scanNot analysed yet
4, 2: casus 11025, qui iis 4, 2, 4 &casus 24500, qui 4, 3, 3, signatas advehunt. Deinde fingo collusori A obtingere signatas 5, sic reliquas 5 vel solus Bvel solus C habebit; vel partem earum hic, partem ille accipiet: atque idcircò 21 numerum quinionum in rebus 7, duco tum in 21 numerum totidem quinionum in aliis rebus 7, tum in 6 numerum quinionum in rebus 6, ad habendum casus 4414–126 00 567, qui singuli collusori A 5 signatas &alterutri reliquorum 5 reliquas afferunt, adeoque ipsi A semissem depositi lucrantur. Haud secùs etiam supputantur casus, quibus fieri potest, ut dum A5 signatas obtinet, reliquorum uni obtingant 4 &alteri 1, vel uni 3 &alteri 2; sed non opus est isthuc descendere; possum enim collusores B &C sumere pro uno eodemque, &quaesitum absque distinctione casuum breviùs obtinere, si à 1287 numero quinionum in chartis 13, quas simul ambo reliqui consequuntur, subducantur praecedentes 214– 600 27 casus, quibus omnes 5 signatae eorum alterutri obtingunt; ac residuum 1260 ducatur in 21 numerum quinionum in 7 chartis primi: sic enim prodeunt casus 26460, qui singuli collusori A integrum depositum acquirunt. Tandem etiam pono collusori A evenire signatas 6 vel 7, &quia nunc ultrà signatarum semissem habet, video illum necessariò victorem evasurum, quomodocunque caeterae 4 aut 3 signatae inter collusores B &C distribuantur; quare neglecta &hîc specialiore partitione, ipsisque B &C pro uno eodemque collusore habitis, sumo ex 13 eorum foliis omnes promiscuè quaterniones &terniones, eorumque numerum per numerum senariorum &septenariorum in 7 chartis primi comprehensorum sigillatim multiplico, ut fiant 5005 +286 00 5291 novi casus, qui collusorem A totius depositi dominum faciunt, prout ex apposito laterculo apparet: Chartae ABCl His peractis numeros Chartae universae Casus casuum, quibus collusor