Latin
PROBLEMA XIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 161
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XIV. Duo Collusores A& B, tessera in alveum projecta, conveniunt inter se, ut quot ejus puncta ceciderint, tot jactus uterque instituat, illeque depositum auferat, qui plura summatim puncta jecerit; sin autem Qualis punctorum numerus ambobus contingat, aequaliter etiam depositum inter se partiantur. Mox verò collusorum alter B ludi pertaesus loco incertae aleae certum punctorum numerum assumere, &punctis i2 pro rata sua acquiescere mavult. Annuit A. Quaeritur uter altero, &quanto potiorem vincendi spem habeat? Determinandum ante omnia, an primus tesserae jactus accenseri debeat jactibus collusoris A, necne. Ponamus primò non accenseri: idcirco Si primo jactu unum punctum cadit, collusor A unum duntaxat jactum instituet, qui ad summum ipsi senarium adducere potest; unde cùm B ex pacto sumserit puncta 12, A necessariò perdet, nihilque depositi habebit. Si primo jactu duo cadant puncta, A duos tesserae jactus instituet, seu (quod per Annot. Prop. 12 pr. part.