Latin
PROBLEMA XIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 162
Unproofread scanNot analysed yet
tantundem valet) duabus tesseris unum jactum: sed in duabus tesseris sunt casus 36, quorum unicus tantùm est punctorum 12, qui ipsi A ex pacto semissem depositi lucratur; caeteri omnes sunt pauciorum punctorum, quibus ille nihil acquirit; unde tum sors ejus est O Si primo jactu cadat ternarius, collusori A tres tesserae jactus concedendi, seu quod perinde) tribus tesseris jactus unus. Reperiuntur autem in tribus tesseris casus 216, quorum 25 sunt duodecim, 135 pauciorum, &caeteri 56 plurium punctorum: unde habebit ex pacto 25 casus ad semissem depositi, 135 ad nihil, &56 ad totum depositum; quod ipsi tunc valet Eodem pacto, i primo jactu quaternarius obtingat, sors collusoris A fit D 139,: &si quinarius, sors ta33. si denique senarius, sors erit2 Fig38. ejus prodibi &7e. Jam verò aequè facilè contingere potest, ut primo tesserae jactu unum, duo, tria, 4, 5 vel 6 puncta cadant; idcirco sors collusoris A, quam ab initio ludi habet, per Prop. 2. pr. part. est sexta pars aggregati omnium sortium particularium O 21 13 3 33 videlicet1 18 ; &relinquitur pro sorte collusoris B, 1154. Ponamus deinde, primum tesserae jactum, qui numerum jactuum Collusoris A determinare debet, &ipsum his jactibus accensendum esse: quo posito, si prima vice unum punctum cadit, liquet A perditurum. Idem intellige, si duo puncta ceciderint; tum enim ipsi A unicus jactus restat. quo sex ad summum puncta jacere potest, quae addita primi jactus binario non nisi 8 puncta efficiunt, cùm alteri B12 concesserit. Si orima vice tria jaciantur puncta, duo supersunt peragendi jactus à collusore A, quibus 36 casus respondent.