Latin
PROBLEMA XIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 164
Unproofread scanNot analysed yet
usque ad 18 puncta, quorum quae ab extremis 3 &18 aequè sunt remota, aequali semper casuum numero subjacent; unde eodem modo ostendetur, quòd ejus expectatio tum valeat puncta 10 1/2, medium itidem arithmeticum inter extrema 3 &18. Pariter etiam, si 4, 5 aut 6 jactus ipsi peragendi sunt, ejus expectatio inter 4 &24, inter 5 &30, inter 6 &36, qui sunt extremi numeri punctorum quae 4, 5 &6 tesseris evenire possunt, media erit adeoque punctorum 14, 17 1/2 &21. Quare cùm aequè facilè contingere possit, ut collusor A vel 1, vel 2. 3, 4, 5 aut 6 jactibus defungi teneatur, aequam etiam habebit expectationem ad puncta 3 1/2, 7, 10 1/2, 14. 17 1/2 &21; qui numeri cùm &ipsi sint in arithmetica progrefsione, interque extremos medius existat 12 1/2, indicant expectationem hanc aestimandam esse 2 1/2 punctorum. Haud absimili ratione in zdâ hypoth. procedere licet: nam si collusor A prima vice unum jaciat punctum, habebit unum. Si duo jecerit puncta, habebit puncta 2, &praeterea adhuc unum jactum, qui ipsi per ante dicta valet 3 1/2 puncta; adeoque cum duobus illis habebit puncta 5 1/2. Si tria ipsi puncta ceciderint, habebit praeter haec 3 puncta duos jactus, quos ipsi valere diximus 7 puncta; proinde in totum habebit puncta 0. Non secus si 4. 5 aut 6 puncta primo jactu evenerint, ostendetur habere 14 1/2, 19 aut 23 1/2 puncta. Unde cùm initiò pari facilitate 1, 2, 3, 4, 5 aut 6 puncta jacere possit, aequam itidem &(propter arirhmeticam progressionem) mediam inter 1, 5 1/2, 10 14 1/2, 19 &23 1/2 puncta expectationem obtinebit; quae quidem rursus est ut antea punctorum 121/2. Itaque cùm in utraque hypothesi collusor A habere censeatur puncta 12 1/2, quorum alteri B tantum 12 concessa sunt, colligendum videtur, expectationem ipsius A potiorem esse quàm B. Hujus autem contrarium ex priore solutione, quae sua luce radiat, apparet; quanquam profectò difficile dictu est, cur ille plura quàm hic puncta, minorem autem depositi partem expectet, cùm tamen acquisitio depositi vi pacti pendeat à punctorum pluralitate.