Latin
PROBLEMA XIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 163
Unproofread scanNot analysed yet
Hos inter sunt 4, qui ipsi afferunt puncta 9 (h. e. connumerato primi jactus ternario, puncta 12) 26 casus, qui pauciora; &6 qui plura. Habet ergo tum 4 casus ad 1/2, 26 ad O, &6 ad 1; id quod ipsi sortem parit 3. Si primo jactu collusori A quaternarius obtingat, tres ipsi jactus insuper instituendi sunt, in quibus 216 casus reperiuntur. Horum sunt 21, qui ipsi adducunt puncta 8 (id est, si 4 primi jactus puncta accenseas, puncta 12) 35 casus, qui puncta pauciora, &160 qui plura; unde sors collusoris A fiet Ad eundem modum reperitur sors ejus, si primo jactu quinarius evenerit, E5, &ubi senarius, Ergo, cùm primo jactu omnes sex hedrae unius tesserae aequè sinr in proclivi, sequitur, sortem collusoris A, quam ab initio ludi obtinet, fore sextam partem aggregati omnium sortium particulari; sic ut collusori B relinquatur 13, qui proimde in utraque hypothesi potiorem vincendi spem habet. Ut Lectores nostri exemplo discant, quàm cautè in his ratiociniis sit versandum, ne quis nubem pro Junone captet; non abs re me facturum spero, si hîc subnectam specimen solutionis alicujus spuriae atque fallacis ejusdem Problematis, quâ quaerere quis posset valorem expectationis in ipsis punctis, &quam, priore solutione non cognitâ, legitimam &genuinam esse facilè juraret. Nimirum in 1. hypoih. si contingit, ut collusor A unicum jactum instituere debeat, illo jactu vel 1, vel 2, 3, 4, 5, vel denique 6 puncta impetrabit, quorum unumquodque eum pari facilitate accidere possit, valebit hoc ipsi per Prop. 0o 3 1/2 puncta, medium arithmeticum inter I &6. Sin ipso contingunt duo jactus instituendi, illis jactibus vel 2, 3, 4 &c. vel denique 12 puncta consequetur; &quia unus casus est, quo 2 puncta, &unus quo 12: duo verò casus quibus 3 &duo quibus 11: nec non tres casus quibus 4, &totidem quibus ro puncta acquirit, &sic porrò; censebitur ejus expectatio, per Prop. 3. part. 1. punctorum IS 181* 00 7, quod medium quoque arithmeticum est inter extrema puncta 2 &12. Quòd si ipsum tres jactus instituere contingit, poterit illis jactibus impetrare 3, 4, 5 &c.