Latin
PROPOSITIO VII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 17
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VIII. Unc verò ponamus tres esse collusores, quorum primo ut &secundo unus lusus deficiat, sed tertio duo lusûs. Ut igitur inveniatur primi pars, rursus advertendum est, quid ipsi deberetur, si vel ipse vel alter reliquorum duorum primum lusum vinceret. Si ipse vinceret, haberet depositum, id quod sit a. Quòd si secundus vinceret, primus nihil haberet, quoniam secundus sic lusui finem imposuisset. At si tertius vinceret, tunc cuique trium adhuc unus deficeret lusus, ideoque tam primo quàm utrique reliquorum deberetur a. Et fit primo una expectatio ad a, una ad o, &una ad La, (quandoquidem aequè facilè contingere potest cuique trium ut primum ludum vincat,) quod ipsi tantundem valet ac Ja, per adam Propositionem. Et fit similiter secundo Ja, &remanet tertio 14. Cujus pars separatim etiam G inveniri potuerat, atque inde reliquorum partes determinari. Annotat. Nem-G Cujus pars separatim etiam inveniri potuerat. pe hoc pacto: Si ipse sequentem ludum vinceret, expectatio ejus foret La; sed si vel primus vel secundus proximi ludi victor evaderet, tertius nihil haberet: quare unum casum habet ad Pa, &duos ad o; id quod ipsi per Coroll. 1. Prop. III. valet Ja.