Latin
PROPOSITIO IX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 18
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod vocetur q. Primò examinandum est, quid ipsi B deberetur, si vel ipse, vel A, vel C primum sequentem ludum vinceret. Si A vinceret, ludo finem imposuisset, ac per consequens ipsi B deberetur o. Si ipse B vinceret, deficeret illi adhuc unus lusus, &ipsi A unus lusus, at ipsi C duo lusûs. Quocirca ipsi B hoc in casu deberetur /2q, per gvam Propositionem. Denique si C primum sequentem ludum vinceret, tunc ipsis A &C singulis unus deficeret lusus, sed ipsi B duo lusûs, ac per consequens ipsi B deberetur 3q, per eandem Propositionem gvam, Nunc autem in unam summam colligendum est, id quod in tribus hisce casibus ipsi B deberetur: nimirum, o, 3q, 1/ q: quorum summa est 5 q. Quod ipsum divisum per 3, numerum collusorum, dat 35 7. Quae ipsius B quaesita pars est. Demonstratio autem hujus patet ex adâ Propositione. Quoniam enim B aequam habet sortem ad obtinendum o, 1/2 q, vel 3q, habet per adam Propositionem tantundem ac o+ 3 44+– 1 q: 3, id est, 35 7. Et certum est, hunc divisorem 3 esse numerum collusorum. Ut autem inveniatur, quid cuipiam debeatur in quolibet casu, videlicet si vel ipse vel aliquis reliquorum primum sequentem ludum vincat: oportet simpliciores casûs primò investigare, &horum medio sequentes. Nam sicut hic ultimus casus solvi non potuit, priusquàm ille octavae Propositionis calculo subductus esset, in quo deficientes lusûs erant 1, 1, 2, ita etiam cujusque pars supputari nequit in tali casu, ubi deficientes lusûs sunt 1, 2, 3, quin primùm calculo subductus sit casus deficientium lusuum 1, 2, 2, quemadmodùm jam fecimus, &praetereà ille, in quo lusus deficientes sunt 1, 1, 3; qui similiter per gvam Propositionem supputari potuisset. Atque hoc quidem pacto consequenter supputare licet casûs omnes, qui in sequenti tabulâ comprehenduntur, &infinitos alios. Tabu