Latin
DE TESSERIS
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 20
Unproofread scanNot analysed yet
DE TESSERIS. QUod ad Tesseras attinet, de iis hae quaestiones proponi possunt: videlicet, quotâ vice unâ tesserâ senarium jacere periclitandum sit, aut aliquod reliquorum punctorum. Item quotâ vice duos senarios duabus tesseris, aut tres senarios tribus tesseris jacere sit tentandum. Et plures aliae hujusmodi quaestiones. Ad quas solvendas advertendum est. Primò unius tesserae sex esse jactûs diversos, quorum quivis aequè facilè eveniat. Sumo enim tesseram habere figuram cubi perfectam. Porrò duarum tesserarum 36 esse diversos jactûs, quorum similiter quivis aequè facilè obtingere potest. Nam ratione cujusque jactûs unius tesserae potest unus sex jactuum alterius tesserae simul contingere. Et sexies 6 efficiunt 36 jactûs. Item trium tesserarum esse 216 jactûs diversos. Nam ratione cujusque 36 jactuum duarum tesserarum potest unus sex jactuum, qui in ztiâ sunt, evenire. Et sexies 36 efficiunt 216 jactûs. Eodem modo patet, quatuor tesserarum jactûs esse sexies 216, id est, 1296; atque sic ulteriùs jactûs quotlibet tesserarum supputari posse, sumendo semper pro accessione unius tesserae sexies jactûs praecedentis. Porrò notandum, duarum tesserarum unum duntaxat esse jactum, qui 2 aut 12 puncta efficiat, duos verò jactûs, qui 3 aut 11 puncta efficiant. Si enim tesseras vocemus A &B, patet, ad 3 puncta jacienda in A unum &in B duo, vel in B unum &in A duo puncta reperiri posse. Similiter ad 11 puncta jacienda in A quinque &in B sex, vel in A sex &in B quinque puncta patêre posse. Quatuor punctorum tres sunt jactûs, videlicet, ipsius AI &B 3 puncta, vel ipsius A 3 &BI punctum; vel ipsius A 2 &B puncta. Decem punctorum similiter tres sunt jactûs. Quinque vel novem punctorum 401 sunt jactûs. Sex vel octo punctorum 5que sunt jactûs. Septem punctorum 6 sunt jactûs.