Latin
PROBLEMA XXI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 191
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XXI. De Ludo Bassetae (de la Bassette. Celebratissimus est hic ludus ob innumeras turbas &tragoedias, quas hinc inde, in Italia praesertim &Gallia, olim excitavit, ob quas etiam ex istis regionibus non multò post proscriptus &sub gravi poena prohibitus fuit. Eo tempore, quo exercitium illius in aula Regis Galliarum maximè florebat, D. Salvator (Sauveur) Mathematicus Gallus &Seren, tum Delphini Praeceptor expectationes ludentium calculo subjecit, brevique Tabularum quarundam synopsi comprehensas in Parisiensi Erudit. Diario m. Febr. 1679 in lucem edidit; è quo Diario nos de natura &constitutione hujus ludi ea recensebimus, quae ad examinandas Tabulas &eruendum quem Auctor suppressit calculum scitu necessaria videbuntur. Postquam is, qui oeconomi fungitur munere, completum chartarum lusoriarum systema prehendit &miscuit, singuli collusorum ante se in mensa exponunt folium cujuslibet dignitatis aliunde depromtum unà cum arbitraria pecuniae summa. Tum verò oeconomus systemate suo, ut imum ejus folium pateat, inverso, factoque ab eodem initio bina subinde folia successivè &ordine ad finem usque systematis tollit; quod dum exequitur, cujusvis foliorum paris seu bigae folium anterius sive praecedens in oeconomi, posterius &sequens in collusoris commodum cedere censetur, ita nimirum, ut si anterius Regis verbi gratia imaginem habeat, oeconomus auferat quicquid Regibus appositum est; si vero posterius, collusoribus vicissim pendere tantundem teneatur, quantum illi Regibus apposuêre.