Latin
PROBLEMA XXI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 192
Unproofread scanNot analysed yet
Et hactenus quidem nullus prae altero quicquam praerogativae habet: sed sequentes praeterea leges notandae: Si ambo folia sunt isodynama &ejusdem cum exposito dignitatis (quod doublets appellant, nos gemella vocabimus) quo casu lucri &damni deberet fieri compensatio, solus tamen lucratur oeconomus, aufertque quod dignitatis illius foliis appositum est. 2. Cuilibet collusorum etiam in medio ludi integrum est, de novo quodlibet folium pretio mercari; quo pacto fieri potest, ut in chartis residuis vel unum tantum, vel 2, 3, aut omnia 4 illius dignitatis folia supersint; quod sortem ipsius notabiliter variat. Sed observandum, quòd biga illa, cujus alterutrum conspexerit folium, nullius censetur valoris ratione dignitatis quam mercatus est; &quidem, si posterius folium bigae ejusmodi hâc dignitate vestitum comparet, non tantum ceu praecox (trop jeune) nihil acquirit collusori, sed &ludo finem imponit alterius folii optione redauspicando: sin autem dignitas illa prodeat in proximo folio bigae sequentis, valoris saltem est imminuti (dest une face) oeconomoque non nisi bessem seu duos trientes depositi lucratur. Anterius quoque folium primae bigae, cùm suspicio esse possit illud visum oeconomo, valoris semper est imminuti, eumque non nisi ex besse victorem reddere potest. 4. Cùm unico folio ejus dignitatis, pro qua decertatur, superstite, foliis gemellis, in quibus praerogativa oeconomi consistit, non possit esse locus, statutum est in favorem oeconomi, ut postrema omnium charta, quae alias collusori prodesse deberet, pro nulla haberetur. Quibus ita praemissis, pergo exponere methodum, qua expectationes oeconomi quàm promtissimè determinantur: Polito numero bigarum residuarum n, adeoque numero foliorum 2n, &collusoris deposito 1, ante omnia considero, quòd in unaquaque biga vel neutrum, vel alterutrum, vel utrumque folium possit esse expositae dignitatis: si neutrum, liquet per hanc bigam nihil nec acquiri nec perdi oeconomo: si alterutrum, constat, eadem facilitate utrumvis esse posse (cùm excipiendis reliquo aut reliquis illius dignitatis foliis eadem in bigis sequentibus loca pateant:) ac totidem proinde casus esse, quibus vincat oeconomus sive acquirat +–1, &quibus perdat sive obtineat –1: qui propterea quia se mutuò destruunt, magno quoque compendio insuper haberi possunt.