Latin
PROBLEMA XXI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 193
Unproofread scanNot analysed yet
Soli ergo restant expendendi casus, quibus contingere potest, ut folia alicujus bigae sint gemella, id est, ut ambo sint illius dignitatis. Equidem si unicum ejus dignitatis folium supersit, quo casu folia gemella esse non possunt, liquido patet, ratione cujusvis bigae seorsim, si ultimam excipias, nullam esse posse praerogativam oeconomi (vid. Tab. 5.) . Quoniam tamen postrema charta, quae collusori prodesse posset, per leg. 4. pro nulla habetur, fit ut ratione omnium semper uno casu amplius lucrari, quàm perdere possit oeconomus; quod propter numerum foliorum an ceu totidem casuum, quibus expositae dignitatis folium subest, praerogativam oeconomi in bigis universis facit –(Tab. 1.) . Rursus autem, si proxima biga sit valoris imminuti pro oeconomo, ex universis an casibus unus est, qui ipsum triente depositi privat, per leg. 3. quod decrementum praerogativae ejus efficit 7, –o 33 (Tab. 2.) . Hoc igitur ablato pro residuo lucro tum ex 35, tum ex O, relinquitur3 15 &oeconomi ratione universi ludi, aut damno ejus ratione solius bigae quae imminuti est valoris. (Tab. 3 &6.) . II. Si duo expositae dignitatis folia restent, tot illa variationibus ceu casibus obnoxia sunt, quot biniones in foliis an continentur, nempe Horum in singulis bigis unus, adeoque in universis n bigis, n casus existunt, qui foliis gemellis oeconomo victoriam procurare possunt; unde in singulis lucrum illius efficitur 2n–1 V –(Tab. 5. ),in univetsis *m es —(rab. 1.) . Quòd si alterutrum dignitatis illius folium primo stitim loco primae bigae prodeat, adeoque valoris sit imminuti per leg. 3. alterum folium ad unumquemque ex reliquis 2n–1 locis indifferenter se habendo, totidem casus praebet, quibus lucrum oeconomi triente minuitur, cujus proinde decrementum aestimatur . (Tab. 2.) . Hoc ergo detracto tum ex 77–1) tum ex —,remanet pro lucro residuo in ludo universo 6n1–3 (Tab. 3.) &pro damno in sola prima biga 6nn–3n III.