Latin
PROBLEMA XXI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 198
Unproofread scanNot analysed yet
2, si non erit, idem praecisè casuum numerus superest oeconomo ad obtinendum depositum, seu ex asse seu ex besse, qui praestò esset, si biga illa quae nulla est planè abesset; hac sola cum differentia, quòd numerus bigarum residuarum, qui alias diceretur n, ob alteram quae nulla est una computatam nunc est tantùm n–1. 2. Quòd viso primo folio primae bigae, supersunt tantùm 21–1 folia non visa, adeò ut numerus omnium omninò casuum ex multitudine combinationum non omnium 2n, sed tantùm 21–1 foliorum aestimari debeat. His enim perpensis facilè perspicitur ratio sequentis operationis: Exscribantur ex praecedd. IV. S. fractiones Tabulae primae &adae, sed quales erant ante reductionem, ita: 1. Lucrum oeconomi in bigis residuis, cùm omnes sunt valoris integri: 2. Decrementum lucri, cùm prima est valoris imminuti: Jam singulae hae fractiones mutentur in alias, surrogando tantùm ubique loco n in numeratoribus n–1 &loco 2n in denominatoribus 2n–1; ut fiat 1. Lucrum aeconomi &c. 2. Decrementum lucri &c. Decrementis enim his respectivè ex lucro detractis, relinquuntur pro Tabula 41à fractiones: seu facta reductione: en–3 cnn–9n4s a um n p n. 3 n pon r n 3 Et sic quartam quoque Tabulam adornavimus. Quòd si quis D. ni Salvatoris Tabellas cum hisce nostris contulerit, deprehendet illas in quibusdam locis, praesertim ultimis, nonnihil emendationis indigere. Quae vero ibidem observata adjiciuntur de proportione augmenti vel decrementi praerogativae oeconomi, prout numerus foliorum augetur minuiturve, de his &aliis dicere nil attinet, cùm ex inspectione Tabularum cuivis ultrò manifesta sint.