Latin
PROBLEMA XXII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 199
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XXII. Est Aleae quoddam genus, in qua numerus omnium casuum est a, numerus quorundam ex iis b, caeterorum a–b coc. Titius singulos aleae jactus singulis nummis redimit Cajo persolvendis; tum quoties unum b casuum jecerit, a Cajo vicißim accipiet m nummos, at quoties jecerit unum ex C casibus, nihil habebit: tamen si unum C casuum jecerit continuis n vicibus, Cajus ipsi omnes suos n nummos reddere obstrictus est. Quaeruntur sortes Titii &Caji? Problema hoc in speciem satis impeditum nihil admodum difficile habet, si dextrè tractetur. Incipio à fine, ponendo Titium jam decoxisse n–1 nummos, hoc est, jam 1–1 vicibus jecisse unum casuum, &nunc in procinctu esse instituendi n jactum. Itaque vel unus b casuum ipsi eveniet, vel rursus unusc casuum: si prius, à Cajo accipiet m nummos, qualium ipse jam Cajo n persolvit; sic ut ipsi remaneat lucrum m–n nummorum: si posterius, recuperabit ex pacto omnes suos n nummos, nihilque adeò vel lucri vel damni faciet; unde lucrum ejus censebitur mn. b.