Latin
PROBLEMA XXIII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 205
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd quivis punctorum numerus vel ab una, vel à duabus pluribusve tesseris efficiatur: si ab una efficitur, in caeteris quinque tesseris nullum comparebit punctum; quare cùm singularum etiam quinque sint hedrae punctis destitutae, numerus casuum, quibus id accidit, designabitur per 3125 quintam potestatem quinarii: si numerus punctorum à duabus producitur tesseris, in caeteris quatuor nulla eminebunt puncta; unde nunc propter eandem rationem numerus casuum, quibus id fit, erit 625 quarta potestas quinarii. Et pariter, si à tribus, 4 aut 5 tesseris constituitur, in caeteris tribus, duabus aut una tesseris puncta deficient; unde tum numeri casuum erunt 125, 25, aut 5, id est, atia, ada aut prima potestas quinarii. 4. Quòd idem punctorum numerus non tantùm à pluribus &paucioribus plerunque tesseris, sed &ab eodem tesserarum numero pluribus quandoque modis produci potest: sic puncta XII tribus modis produci possunt à tribus, &duobus modis à 4 tesseris; nam trium tesserarum puncta poterunt esse vel 1, 5, 6; vel 2, 4. 6; vel 3, 4, 5; &quatuor tesserarum puncta vel 1, 2, 3, 63, vel Ut verò nulli modorum praetereantur, quibus componi possunt punctorum numeri, eadem ferè, quam supra in Probl. XVII. adhibuimus, methodo utemur. Scriptis ordine punctorum numeris ab I usque ad XXI, sumo omnes combinationes sex primarum notarum numeralium tum singularum 1, 2, 3, 4. 5. 6; tum binarum tum ternarum 14–24–3, 14–24–4, &c. quaternarum, quinarum, &tandem senarum 14+2434–44546, ponendo confestim singulas ad latus ejus numeri, quem summa combinatarum notarum efficit: sic quia biniones 14–2. 14–3, 14–4 &c. efficiunt 3, 4, 5 &c. scribo illos ad latus punctorum III IV, V &c: atque ita in caeteris omnibus. Hoc peracto casuum numeros, qui singulis punctorum numeris respondent, facillimè determino, numerando solummodo pro unoquoque modorum, quo illi producuntur ab una tessera 3125; pro unoquoque quo produeuntur à tesseris duabus, 625; Tabu