Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 208
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XXIV. Positis &repetitis, quae in praecedenti, si Dominus Aleae ita paciscatur cum collusore, ut ille obstrictus velit esse ad restituendum huic omnes suos nummos, si quinque continuis jactibus nullum ipsi punctum ceciderit Quaeritur nunc utriusque sors? Vidi quondam Circulatorem, qui adstantes ut inescaret, hanc insuper conditionem iis offerebat, eoque tum ansam mihi dedit cogitandi primùm de Problemate supra proposito XXII. Hujus itaque solutio cùm ibid. generaliter exhibita sit, nihil nobis hîc pensi restat, quam ut illam literis ad numeros revocatis huc applicemus: Constat ex praeced. numerum omnium casuum in sex caecis tesseris esse 46656, numerum eorum quibus nullum emicat punctum 15625, caeterorum 31031; unde valores literarum in re praesenti sunt, a O 46656, b00 31031, c 20 15625; nec non per hypoth. n00 5; &valor ipsius m, qui varius est, per Cor. 3. Prop. III. part. 1. ad medium 38813, quandoquidem 31031 casus ad, 7 reductus fit D,1031 pariunt, quam casus ad O, eandem collusori expectationem habere deprehensus est in praecedenti. En tibi jam calculum: RROS