Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 210
Unproofread scanNot analysed yet
DESICOOCIOOEIC CDCOCIICID LDCLIC ARTIS CONJECTANDI PARS QUARTA, tradens Usum &applicationem praecedentis Doctrinae in Civilibus, Moralibus &Oeconomicis. CAPUT I. Praeliminaria quaedam de Certitudine, Probabilitate, Neceßitate &Contingentia Rerum. Ertitudo rei cujus vis spectatur vel objectivè &in se; nec aliud significat, quàm ipsam veritatem existentiae aut futuritionis illius rei: vel subjective &in ordine ad nos; &consistit in mensura cognitionis nostrae circa hanc veritatem. Omnia, quae sub Sole sunt vel fiunt, praeterita, praesentia sive futura, in se &objectivè summam semper certitudinem habent. De praesentibus &praeteritis constat; quoniam eo ipso, quo sunt vel fuerunt, non possunt non esse vel fuisse: Nec de futuris ambigendum, quae pariter etsi non fati alicujus inevitabili necessitate, tamen ratione tum praescientiae tum praedeterminationis divinae non possunt non fore; nisi enim certò eveniant quaecunque futura sunt, non apparet, quo pacto summo Creatori omniscientiae &omnipotentiae laus illibata constare queat. Quomodo autem haec futuritionis certitudo cum contingentia aut libertate causarum secundarum consistere possit, de hoc disputent alii; nos à scopo nostro aliena nolumus tangere.