Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 213
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna prospera, un Bonheur, ein Gluͤck/ &Fortuna adversa, un Malheur, ein Unglück dicitur, cùm nobis bonum vel malum obtingit non quodvis, sed quod probabilius, aut saltem aequè probabiliter, poterat non obtigisse; eoque proinde melior vel pejor fortuna, quo minus probabile erat, bonum vel malum hoc eventurum. Sic insigniter fortunatus est ille, qui terram fodiendo thesaurum invenit; quoniam millies fodiendo ne semel hoc accidit. Si viginti desertores, quorum unus caeteris in exemplum suspendio necandus, alea de vita contenderint: propriè non fortunati dicuntur illi novendecim, qui benigniore sorte sunt usi, sed infortunatissimus ille vicesimus, cui sors atra cecidit. Ita nec fortunatus praedicandus amicus tuus, qui è praelio salvus evasit, in quo exigua praeliantium pars occubuit; nisi fortassis ob excellentiam boni, quod in vitae conservatione consistit, ita vocandum existimes. CAP. II. De Scientia &Conjectura. De Arte Conjectandi. De Argumentis Conjecturarum. Axiomata quaedam generalia huc pertinentia. Ea quae certa sunt &indubia, dicimur scire vel intelligere: caetera omnia conjicere tantùm vel opinari. Conjicere rem aliquam est metiri illius probabilitatem: ideoque Ars Conjectandi sive Stochastite nobis definitur ars metiendi quàm fieri potest exactissimè probabilitates rerum, eo fine, ut in judiciis &actionibus nostris semper eligere vel sequi possimus id, quod melius, satius, tutius aut consultius fuerit deprehensum; in quo solo omnis Philosophi sapientia &Politici prudentia versatur. Probabilitates aestimantur ex numero simul &pondere argumentorum, quae quoquo modo probant vel indicant, rem aliquam esse, fore aut fuisse. Per Pondus autem intelligo vim probandi.