Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 214
Unproofread scanNot analysed yet
Argumenta ipsa sunt vel intrinseca, vulgò artificialia, desumta ex locis topicis causae, effectus, subjecti, adjuncti, signi aut alterius cujusvis circumstantiae, quae qualemcunque nexum cum re probanda habere videtur: vel extrinseca &inartificialia, petita ab authoritate &testimonio hominum. Exemplum esto: Titius occisus reperitur in viâ, Maevius commissi homicidii accusatur; Argumenta accusationis sunt, 1. quòd constet illum odio habuisse Titium (en argumentum à causa, potuit enim odium hoc ipsum impulisse ad occidendum). 2. quòd examinatus palluerit timideque responderit (en argumentum ab effectu; potest enim pallor &metus iste ex conscientia patrati criminis profluxisse). 3. quòd in aedibus Maevii repertus mucro sanguine tinctus (en signum). 4. quòd quo die occisus in via Titius, eodem illac transierit Maevius (en circumstantiam loci &temporis). 5. quòd denique Cajus deponat, pridie commissi homicidii Titio cum Maevio lites intercessisse (en iestimonium). Priusquam autem propius ad institutum accedamus, ostendendo, quomodo his argumentis conjecturarum in probabilitatibus metiendis uti conveniat, praemittere lubet generales quasdam Regulas seu Axiomata, quae unicuique sanae mentis homini simplex ratio dictare solet, &quae in vitae civilis usu à prudentioribus etiam perpetuò observantur. 1. Conjecturis locus non esse debet in rebus, in quibus omnimodam certitudinem assequi licet. Frustra proin esset Astronomus, qui ex eo quòd quotannis duas vel tres contingere novit Eclipses, de Plenilunio quodam augurari vellet, num sit eclipticum, necne; cùm veritatem rei certo calculo consequi possit. Ita si fur interrogatus responderit, se rem ablatam vendidisse Sempronio, ineptè ageret Judex, qui ex vultu tonoque loquentis, aut ex qualitate rei furto ablatae aliisve furti circumstantiis de probabilitate asserti conjicere vellet, quando praestò est Sempronius, è quo rem omnem certò &facilè experiri licebit. 2. Non sufficit expendere unum alterumve argumentum, sed conquirenda sunt omnia, quae in cognitionem nostram venire possunt, atque ullo modo ad probationem rei facere videntur. Tres naves ex. gr. solvunt è portu, post aliquod tempus nunciatur, unam illarum naufragio periisse; conjicitur quaenam? si solum numerum navium spectarem, infortunium singulis aequè accidere potuisse colligerem; sed quia memini, unam earum prae caeteris carie &vetustate fuisse exesam, velis &antennis malè armatam, nauclero quoque novitio &inexperto instructam, hanc utique probabilius quàm caeteras interiisse judico. 3.