Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 215
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tantùm illa sunt attendenda, quae rei probandae conducunt; sed &omnia illa, quae in contrarium adduci possunt, ut trutinatis probè utrisque constet utra praeponderent. De amico diutissimè à patria absente quaeritur, an pro mortuo declarari possit? Pro affirmativa militant haec argumenta: Quòd omni licet adhibita cura toto vicennio nihil de illo innotuit: quòd peregrinantes plurimis vitae periculis expositi sunt, quibus exempti hi qui domi manent; fortè igitur in undis finiit vitam, fortè occisus in via, fortè in praelio, fortè morbo aut casu aliquo obiit in loco, ubi nemini fuit notus: quòd si in vivis esset, ejus jam aetatis esse deberet, quam pauci vel domi attingunt: quòd scripturus fuisset, etiamsi in extremis Indiae oris versaretur, quia scivit se haereditatem expectare domi: &quae sunt alia. Quibus tamen argumentis non est acquiescendum, sed opponenda quoque sequentia, quae negativam tuentur. Constat, hominem fuisse socordem, aegrè arripuisse calamum, amicos contempsisse; fortè à Barbaris captivus ductus, ut scribere non potuerit; fortè etiam scripsit ex India aliquoties, sed literae vel incuria latorum vel naufragio periêre; constat denique, multos diutius emansisse, &tamen tandem rediisse incolumes. Ad judicandum de universalibus sufficiunt argumenta remota &universalia; sed ad conjecturas formandas de individuis, propiora quoque &spetialia adjungenda sunt, si modo haberi possunt. Ita cùm quaeritur in abstracto, quantò sit probabilius, juvenem viginti annorum seni sexagenario fore superstitem, quàm verò hunc illi, praeter discrimen aetatis &annorum nihil est, quod considerare possis; sed ubi specialiter sermo est de individuis Petri juvenis &Pauli senis, attendere insuper oportet ad specialem eorum complexionem &studium, quo uterque valetudinem suam curat; nam si Petrus sit valetudinarius, si affectibus indulgeat, si intemperanter vivat, fieri potest, ut Paulus, etsi aetate provectior, optima tamen ratione longioris spem vitae concipere valeat.