Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 216-2
Unproofread scanNot analysed yet
8. In judiciis nostris cavendum, ne rebus plus tribuamus quàm par est, neque quod probabilius est caeteris, pro absolutè certo habeamus ipsi aut obtrudamus aliis. Oportet enim, ut fides, quam rebus tribuimus, proportionata sit gradui certitudinis, quam unaquaeque res obtinet atque adeo in eadem ratione minor, qua minor est ipsa rei probabilitas; quod vernaculè sic enunciamus; Man muß ein jedes in seinem Weith und Unwerth beruhen lassen.