Latin
PROBLEMA XXIV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 217
Unproofread scanNot analysed yet
Quia tamen rarò admodum omnimodam certitudinem assequi licet, neceßitas &usus volunt, ut quod moraliter tantùm certum est, pro absolutè certo habeatur. Utile pro in esset si Magistratus auctoritate morali certitudini determinati limites constituerentur; putà si deiniretur, num ad illam efficiendam sufficiant 765, an requirantur 3 certitudinis; ne partium studio aliquid dare possit Judex, sed cynosuram habeat, quam in ferenda sententia constanter observet. Plura ejusmodi Axiomata alia unusquisque quotidiano rerum usu edoctus proprio marte sibi cudere poterit, quorum omnium nos extra datam occasionem difficulter meminisse possemus.