Latin
CAPUT III
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De variis argumentorum generibus, &quomodo eorum pondera aestimentur ad supputandas rerum probabilitates. Qui varia argumenta examinat, quibus opinio vel conjectura generatur, triplex in iis discrimen animadvertet: nam quaedam eorum necessariò existunt &contingenter indicant: alia contingenter existunt &necessariò indicant: alia denique contingenter existunt simul &indicant. Discrimen declaro exemplis: Frater meus diu nihil ad me literarum dedit; dubito, an ejus segnities aut negotia in culpa sint; vereor etiam ne planè fato concesserit. Hîc intermissae scriptionis argumenta sunt tria: Segnities, Mors &Negotia; quorum primum existit necessariò, (necessitate hypothetica, quia fratrem scio ponoque segnem esse) sed indicat contingenter; potuisset enim segnities haec ipsum non cohibere à scribendo: secundum contingenter existit, (potest enim frater adhuc in vivis esse) at necessariò indicat, cùm mortuus scribere non possit: tertium &contingenter existit &contingenter indicat; posset enim ille habere &non habere negotia, &si quae habet, possunt tanta non esse, quae ipsum de scriptione detineant.