Latin
PARS
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 23
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc peracto, aliud superest negotium in eo consistens, ut exploretur numerus jactuum Summa singulorum modorum; nam singulis horum Jactuum modorum plures iterum respondere possunt jactûs, prout hic vel ille numerus in hâc illâve tesserâ conspici potest. Ita si quatuor tesserae vocentur A, B, C, &D, patet ad primum modum efficiendum 6. 4. 1. 1, posse vel in A6, &in B vel C vel D4; vel in B6, &in A vel C vel D4, &c. puncta reperiri: unde tot resultabunt jactûs, quoties isti 4 numeri diverso ordine locari possunt; quod de reliquis modis pariter intelligendum. Possunt verò numeri 6. 4. 1. 1, quorum duo sunt diversi, duo iidem, locum inter se permutare duodecies: sequentes 5. 5. 1. 1, quorum duo priores, ut &posteriores duo sunt iidem, non nisi sexies: sequentes verò 6. 3. 2. 1, qui omnes inter se differunt, vicies quater; uti constabit ex Doctrinâ de Permutationibus &Combinationibus, quam parte secundâ pertractandam suscepiHi jactûs unà cum jactibus reliquorum modorum in unam summam collecti efficiunt 125, numerum indigitantem omnes quotquot dari possunt jactûs 12 punctorum in 4 tesseris. Quod ipsum indagandum erat. Verùm enimverò quoniam haec methodus supputandi numerum jactuum in pluribus tesseris, supra modum taediosa &prolixa est, ostendam porrò, quâ arte idem consequi possimus non tantùm pro certo punctorum numero, sed pro omnibus omninò punctis, beneficio appositae Tabulae, quae &expeditè admodùm construi potest, &naturam progressionemque, quam numeri jactuum inter se servant, apertiùs ob oculos ponit. Constructio talis est: Scribantur ordine numeri omnium punctorum quotquot tesserae recipere possunt à minimo ad maximum, putà, 4. 5. 6. 7 &c. usque ad 24 pro tesseris quatuor; aut 5. 6. 7. 8 &c.