Latin
PARS
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 24
Unproofread scanNot analysed yet
usque ad 30 pro tesseris quinque, &c. &sub eorum sex primis collocentur sex unitates, quibus subjungantur sex aliae unitates, &his iterum sex aliae, idque fiat sexies, promovendo singulis vicibus earum primam uno gradu versùs dextram: quo facto addendae quae in eâdem serie perpendiculari sibi invicem respondent, ut fiant numeri 1. 2. 3. 4 &c. Horum deinde numerorum sex quoque constituendi sunt ordines, ita ut sequentium quilibet praecedenti uno puncto anterior fiat; &tum addendi, ut prodeant numeri 1. 3. 6. 10 &c. Hi iterum sexies gradatim ponendi &addendi; idque tamdiu continuandum est, donec tot ex ultimâ additione resultantes habeantur numeri, quot reperiuntur diversa puncta in proposito tesserarum numero; significabuntque numeri singuli punctorum sibi respondentium jactûs. Ita 4 tesserarum jactus unus est, qui 4 aut 24 puncta producit, quatuor jactûs, qui 5 aut 23, decem qui 6 aut 22, viginti qui 7 aut 21 puncta efficiunt &c. Rationem hujus constructionis attendenti percipere haud difficile est: Cùm enim singulae accedentes tesserae jactûs praecedentium sextuplicent, manifestum est, cur numeri jactuum praecedentium tesserarum sexies repetendi &addendi sint; &quia numeri punctorum, qui singulis istis jactibus respondent, augentur unitate, vel binario, vel ternario &c. prout in accedente tesserâ vel unum, vel duo, vel tria &c. inveniuntur puncta, patet etiam, cur series ista jactuum singulis vicibus und gradu dextrorsum promovenda sit, nimirum ut hâc ratione cuilibet jactuum numero respondeat numerus punctorum unitate major, quàm eidem respondebat in serie praecedente. Nota, non omnes punctorum numeros pro 5 &sex tesseris obspatii defectum apponi potuisse; sed facilè supplentur, qui desunt, ex parallelis: nam bini punctorum numeri ab extremis aequaliter remori remoti (quos parallelos voco) aequali semper jactuum numere gaudent.