Latin
PROPOSITIO X
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO X. Nvenire, quot vicibus suscipere quis possit, ut unâ tesserâ 6 puncta jaciat. Si quis primâ vice senarium jacere contendat, apparet unum esse casum, quo vincat, habeatque id, quod pignoris loco depositum est; quinque verò esse casûs, quibus perdat, &nihil habeat. Sunt enim 5 jactûs contra ipsum, &tantùm unus pro ipso. Quod autem depositum est vocetur a. Est itaque ipsi unica expectatio ad obtinendum a, sed quinque ad obtinendum o; id quod per adam Propositionem tantundem valet ac 1a. Et manet pro eo qui ipsi hunc casum offert /a. Ita ut tantummodo K contra 5 deponere possit, qui primâ vice suscipere velit. Qui duabus vicibus semel senarium jacere certet, sors ejus hoc pacto computatur. Si primâ vice 6 jaciat, obtinet a. Si diversum eveniat, unus ipsi restat jactus, qui ex praecedenti tantum valet, quantum /a. Atqui ut primâ vice 6 jaciat, unus tantùm casus est, &quinque casua, quibus diversum eveniat.